atque illi artifices corporis simulacra ignotis nota faciebant; quae uel si nulla, nihilo sint tamen obscuriores clari uiri.
Confirm remove?
atque illi artifices corporis simulacra ignotis nota faciebant; quae uel si nulla, nihilo sint tamen obscuriores clari uiri.
Fili mi, tempus est ut praetermittantur simulacra nostra.
Tum enim dixit duo corpora esse rei publicae, unum debile infirmo capite, alterum firmum sine capite.
Support Quotosaurus while enjoying an ad-free experience and premium features.
View Plansquid Romae faciam? mentiri nescio; librum,
si malus est, nequeo laudare et poscere; motus
astrorum ignoro; funus promittere patris
nec uolo nec possum; ranarum uiscera numquam
inspexi; ferre ad nuptam quae mittit adulter,
quae mandat, norunt alii; me nemo ministro
fur erit, atque ideo nulli comes exeo tamquam
mancus et extinctae corpus non utile dextrae.
Omnia mutantur; nihil interit
Itaque inter omnis omnium gentium summa constat; omnibus enim innatum est et in animo quasi insculptum esse deos.
Brevis esse laboro, obscurus fio.
Nihilne igitur illa vicinitas redolet, nihihne hominum fama, nihil Baiae denique ipsae loquuntur ? Illae vero non loquuntur solum,verum etiam personant, huc unius mulieris libidinem esse prolapsam, ut ea non modo solitudinem ac tenebras atque haec flagitiorum integumenta non quaerat, sed in turpissimis rebus frequentissima celebritate et clarissima luce laetetur.
Verum si quis est, qui etiam meretriciis amoribus interdictum iuventuti putet, est ille quidem valde severus (negare non possum), sed abhorret non modo ab huius saeculi licentia, verum etiam a maiorum consuetudine atque concessis. Quando enim hoc non factitatum est, quando reprehensum, quando non permissum, quando denique fuit, ut, quod licet, non liceret? Hic ego iam rem definiam, mulierem nullam nominabo; tantum in medio relinquam.
Si quae non nupta mulier domum suam patefecerit omnium cupiditati palamque sese in meretricia vita collocarit, virorum alienissimorum conviviis uti instituerit, si hoc in urbe, si in hortis, si in Baiarum illa celebritate faciat, si denique ita sese gerat non incessu solum, sed ornatu atque comitatu, non flagrantia oculorum, non libertate sermonum, sed etiam complexu, osculatione, actis, navigatione, conviviis, ut non solum meretrix, sed etiam proterva meretrix procaxque videatur: cum hac si qui adulescens forte fuerit, utrum hic tibi, L. Herenni, adulter an amator, expugnare pudicitiam an explere libidinem voluisse videatur?
Obliviscor iam iniurias tuas, Clodia, depono memoriam doloris mei; quae abs te crudeliter in meos me absente facta sunt, neglego; ne sint haec in te dicta, quae dixi. Sed ex te ipsa requiro, quoniam et crimen accusatores abs te et testem eius criminis te ipsam dicunt se habere. Si quae mulier sit eius modi, qualem ego paulo ante descripsi, tui dissimilis, vita institutoque meretricio, cum hac aliquid adulescentem hominem habuisse rationis num tibi perturpe aut perflagitiosum esse videatur? Ea si tu non es, sicut ego malo, quid est, quod obiciant Caelio?
Optime autem societas hominum conjunctioque servabitur, si, ut quisque erit conjunctissimus, ita in eum benignitatis plurimum conferetur. (...)
Homo, qui erranti comiter monstrat viam,
Quasi lumen de suo lumine accendat, facit
Nihilo minus ipsi lucet, cum illi accenderit.
Omne ignotum pro magnifico;
Nil mortalibus ardui est
O Zeus, perché hai dato ai mortali indizi chiari dell'oro che risulti falso, mentre nel corpo degli uomini non vi è impresso alcun segno con cui riconoscere il malvagio?
Iamque opus exegi, quod nec Iovis ira nec ignes
nec poterint ferrum nec edax abolere vetustas.
cum volet, illa dies, quae nil nisi corporis huius
ius habet, incerti spatium mihi finiat aevi:
parte tamen meliore mei super alta perennis
astra ferar, nomenque erit indelibile nostrum,
quaque patet domitis Romana potentia terris,
ore legar populi, perque omnia saecula fama,
siquid haben veri vatum praesagia, vivam.
"Scio me nihil scire" - I know that I know nothing
Nam eloquentiam quae admirationem non habet nullam iudico